Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Principaliter enim uitii huius correctio de cordis perfectione descendit, ex quo etiam huius morbi uirus domini uoce prodire signatur. de corde, inquit, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia et cetera. illud ergo est primitus expiandum, unde fons uitae mortisque manare cognoscitur dicente Salomone: omni custodia serua tuum cor: ex his enim sunt exitus uitae. caro enim eius arbitrio atque imperio famulatur. et idcirco summo studio parsimonia ieiuniorum sectanda est, ne escarum abundantia refecta caro praeceptis animae salutaribus aduersata rectorem suum spiritum deiciat insolescens. ceterum si omnem summam in castigatione tantum corporis conlocemus, anima non similiter a ceteris uitiis ieiunante nec meditatione diuina et spiritalibus studiis occupata, nequaquam ad illud sublimissimum uerae integritatis fastigium poterimus ascendere, illo quod in nobis est principali puritatem nostri corporis infest.ante. oportet ergo nos mundare prius iuxta sententiam domini id quod intus est calicis et parabsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum.