Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ut enim hanc seniores aiunt adprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint conlocata, ita ne ad fontem quidem uerae scientiae perueniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix uitii huius insederit, et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia repperiri, inpossibile uero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri, quia et diuersa sunt dona et non omnibus utra gratia spiritus sancti tribuitur, sed ad quam se unusquisque studio uel industria sua dignum aptumque praebuerit. denique cum in omnibus apostolis sanctis uirtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberauit in Paulo, quia se ad hanc aptum sollerti studio atque industria praeparauit.