Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et ut cuncta praeteream, quae in sanctis scripturis ob laudem uirtutis huius inserta sunt (non enim mihi propositum est laudem texere castitatis, sed de qualitate ipsius, uel quemadmodum adquiri et custodiri debeat quiue sit finis eius, patrum traditionibus explicare), unam tantummodo ponam apostoli beati sententiam, qua pateat qualiter illam Thessalonicensibus scribens uirtutibus praetulerit uniuersis, tali eam uerbi nobilitate commendans.