Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Secundum nobis traditione patrum aduersus spiritum fornicationis certamen est, longum prae ceteris ac diuturnum et perpaucis ad purum deuictum, inmane bellum et quod, Cum a primo tempore pubertatis inpugnare incipiat hominum genus, non nisi prius cetera uitia superentur extinguitur. duplex namque est obpugnatio gemino armata uitio consurgens ad proelium. et idcirco similiter ei gemina est acie resistendum, siquidem, ut morbo carnis animaeque concretum uires adquirit, ita nisi utrisque pariter dimicantibus nequeat debellari. nec enim sufficit solum corporale ieiunium ad conquirendam uel possidendam perfectae castimoniae puritatem, nisi praecesserit contritio spiritus et oratio contra hunc inmundissimum spiritum perseuerans, dein continuata meditatio scripturarum, huicque fuerit scientia spiritalis adiuncta, labor etiam opusque manuum, instabiles cordis peruagationes cohercens ac reuocans, et ante omnia fundata fuerit humilitas uera, sine qua nullius penitus uitii poterit umquam triumphus adquiri. [*]( 1 Qui finis uerae owi. T ac HLT: et A 2 quemammodum L statum] sue statum L possumua T 5 sit om. L 6 remedium H perfecte T posse H 7 permanere. Finiunt capitula de spu foniicationis A Erpliciunt capitula de libro VI. L: um, GH Inoj liber Å Incipit de spiritu foroicationis liber sextus G Incipit textus eiusdem libri L nihil inscriptum in H ]0 I deest in L nobis] nobis ceitamen est A traditionem HLI aduersum T 11 certamen est om. A 14 prius om. A 16 praeliuui H ei om. H 17 adquiret HIS 18 utriusque A demicantibus L 19 solum ad om. A ad quirendam H 20 praecesserit... 21 oratio om. G processerit L u 22 dein GHT: deinde A debinc L continu* L scribturarum AG1 24 inatabilis AL cohercens HLT: coercena AG reṇο̣ụạụṣ H 25 nullus L )

116