Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Summa igitur continentiae non sola temporis ratione nec escarum qualitate tantummodo, sed ante omnia conscientiae iudicio colligenda est. tantum enim debet unusquisque sibi frugalitatis indicere, quantum corporeae obluctationis pugna deposcit. utilis quidem et omnimodis obseruanda canonica ieiuniorum custodia: sed nisi hanc frugi fuerit ciborum refectio [*]( 13] Rom. 13,14. ) [*]( 2 quamobrem ... uirtus om. L: in marg. m. 2 legitur et (et add. m. 3) ut nulli statui uirtus parsimonii C parsimoma A1 5 VIIII G uerissima ... probatis cuan. in C 6 mensuramC 8 escas A ab escis HTv: cf. ep. 21, 5. 22 11 aequamq\' G robustus G%HT sanus G2H2T (noii corrigere cum r: aeque quam robustus ac sanus possideuitis si V ut uid. 12 carnis fragilitas A non Otn. HTr eget ex egit A 13 inquid AT perficeritis H 14 post desideriis H habet uerba quamuis ... iniirmus (u. 10), suo loco omissa 15 adimit AG1T 16 guueraationem C excluserit G1 17 occupationis H1 18 noxios G1 deuoluatur L1 corrupto C 19 spiritalis H 20 summa... sola tem euan. in C continentia H solo Hl 21 scarum C 23 fragilitatis HT oblectationis A 24 obseruanda est G2v 25 fnigi om. A frugalitatis H frugalis 7\' )

88
subsecuta, ad integritatis calcem non poterit perueniri. longorum namque ieiuniorum inedia saturitate corporis subsequente lassitudinem potius temporalem quam puritatem castitatis ad-quirit. integritas mentis uentris cohaeret inediae, non habet perpetuae castimoniae puritatem, quisque non iugem temperantiae aequalitatem tenere contentus est. quamuis districta ieiunia succedente superflua remissione uacuantur et in gastri ? uitium protinus conlabuntur. melior est rationabilis cum moderatione cotidiana refectio quam per interualla arduum longumque ieiunium. nouit inmoderata inedia non modo mentis labefactare constantiam, sed etiam orationum efficaciam reddere lassitudine corporis eneruatam.