Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Uerissima est itaque patrum probatissimaque sententia, ieiuniorum et continentiae modum in mensura parcitatis tantum et castigatione consistere, et hunc esse perfectae uirtutis in commune omnibus finem, ut escis, quas sumere sustentandi corporis necessitate conpellimur, adhuc in adpetitu earum positi temperemus. quamuis enim quis corpore sit infirmus, perfectam uirtutem aequamque robustis ac sanis in omnibus possidebit, si desideria, quae fragilitas carnis non exigit, mentis rigore castiget. apostolus inquit: et carnis curam ne feceritis in desideriis. non ergo curam eius omnimodis interdixit, sed ut in desideriis fieret denegauit. uoluptuosam ademit diligentiam carnis, gubernationem uitae necessariam non exclusit: illud ne indulgentia carnis ad desideriorum occupationes noxias deuoluamur, hoc uero De corruptum nostro uitio corpus spiritales ac necessarias functiones explere non possit.