Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Athletae Christi in corpore commoranti numquam defit conluctationum palma, sed quanto magis triumphorum successibus creuerit, tanto ei etiam conluctationum robustior ordo succedit. subiugata etenim carne atque deuicta quantae aduersariorum cohortes, quanta hostium agmina aduersus uictorem militem Christi triumphis eius instigata consurgunt, scilicet ne pacis otio miles Christi lentescens incipiat obliuisci conluctationum suarum gloriosa certamina, ac securitatis inertia dissolutus praemiorum stipendiis ac triumphorum meritis defraudetur.

itaque si ad hos triumphorum gradus cupimus crescente uirtute conscendere, eodem quoque nos ordine oportet proeliorum inire certamina et primum cum apostolo dicere: sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, ut hoc conflictu superato rursum dicere cum eo possimus: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum rum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. aliter enim congredi illis nullo modo poterimus, nec spiritales pugnas merebimur experiri carnali deiecti conflictu et conluctatione uentris elisi, meritoque nobis ab apostolo cum exprobratione dicetur: temptatio uos non adpre-hendit nisi humana.