Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Oportet nos quoque primum libertatem nostram carnis subiectione monstrare. a quo enim quis uincitur, eius et seruus est, et: omnis qui facit peccatum seruus est peccati. cumque nos nulla concupiscentiae turpis respersos infamia examen certamini praesidentis inuenerit nec fuerimus ab eo ut serui carnis et ignobiles indignique Olympiacis uitiorum conluctationibus iudicati, tunc poterimus contra coaeuos nostros, id est concupiscentias carnis et motus ac perturbationes animae inire certamen. inpossibile enim est saturum uentrem pugnas interioris hominis experiri nec bellis robustioribus adtemptari dignum est eum, qui potest deici leuiore conflictu.