Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Qui in agone contendit, non coronatur nisilegitime time certauerit qui naturales adpetitus carnis optat extinguere, extra naturam uitia conlocata primitus superare festinet. si enim apostolicae sententiae uim uolumus experiri, quae sint agonis mundani leges ac disciplina, primitus debemus agnoscere, ut ita demum harum conparatione scire possimus, quid nos in spiritali agone certantes beatus apostolus hoc exemplo uoluerit edocere. in illis enim certaminibus, quae secundum eundem apostolum corruptibilem coronam uincentibus parant, mos iste seruatur, ut is, qui se ad gloriosam coronam et inmunitatis priuilegio decoratam praeparare contendit et perfecta cupit agonis sudare certamina, prius in Olympiacis ac Pythiis certaminibus indolem suae iuuentatis ac rudimentorum robur ostentet in his siquidem iuniores, qui has disciplinas cupiunt profiteri, utrum mereantur uel debeant ad eas admitti, tam eius qui istis certaminibus praesidet quam totius populi iudicio conprobantur.

cumque diligenter examinatus quis primum repertus fuerit nulla uitae respersus infamia, deinde non seruitutis iugo ignobilis et ob hoc indignus disciplina hac uel congressu eorum qui hanc profitentur fuerit iudicatus, tertio si artis, si fortitudinis digna praeferat documenta et iunioribus coaeuisque decertans peritiam pariter ac uirtutem suae demonstrauerit iuuentatis, ac proficiens de epheborum luctamine [*]( 3] II Tim. 2, 5. 11] I Cor. 9, 25. ) [*]( 1 angusta HT 2 coniculi H pemitiosus GL penetralibus L: peneb trabilibus CAGT ciuitatis peaetrabilius H 8 non distinguit H qui ... coronatur cuan. in C 4 naturalis C obtat H1 6 sit C sunt H1 7 mundani agonia C agones H1 legis LI disciplinae HLT 8 possumus H1 in ovi. A: cf. 16,1 9 uoluit A 10 in illis] nullis C euim] ergo L eundem om. C 12 is] his C 13 perfectam LI 14 olimpiacis ac phetis H pithiis L 15 suam LI iuuentatis ,4: iuuentutis rell. v robor G1HT 16 ostendat H 17 ammitti X1 18 in istis Hl 19 conproh batur AGIL fort. recte 20 reppertus CH 21 ∗∗disciplina dignus ac (in eras.) L 22 fuerint Lx 23 proferat H 25 iuuentAtis CAI: iuuentutis reil v efoeborum C effeborum AH certamine A conluctamine H —)

91
perfectis iam uiris et experientia longa probatis congredi permissus fuerit praesidentis examine, seque non solum parem uirtutis eorum adsidua conluctatione probauerit, uerum etiam frequenter inter hos quoque uictoriae palmam fuerit consecutus, tunc demum ad agonis praeclara certamina merebitur peruenire, in quibus non nisi uictoribus tantum et his qui multarum coronarum stipendiis decorati sunt facultas decertandi conceditur. si intellexmus carnalis agonis exemplum, spiritalis quoque certaminis quae disciplina uel ordo sit conparatione huius debemus agnoscere.