Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ad integritatem mentis et corporis conseruandam abstinentia ciborum sola non sufficit, nisi fuerint ceterae quoque uirtutes animae coniugatae. humilitas igitur primitus oboedientiae uirtute et operis contritione corporisque fatigatione discenda est. pecuniarum non solum uitanda possessio, sed etiam desiderium earum radicitus exstripandum, non enim eas sufficit non haberi, quod plerumque solet etiam ex necessitate descendere, sed ne ipsam quidem, si forte oblatae fuerint, habendi recipere uoluntatem. irae conterendus est furor, tristitiae superanda deiectio, cenodoxia, id est uana gloria contemnenda. superbiae calcandus est fastus, mentis quoque ipsius instabiles uagique discursus adsidua dei memoria refrenandi, totiensque nobis est ad contemplationem dei lubrica cordis euagatio reducenda, quotiens subtilis hostis ab hoc intuitu mentem captiuare pertemptans recessibus nostri cordis inrepserit.