Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quintus nobis iuuante deo liber iste procuditur. nam post quattuor libellos, qui super institutis monasteriorum digesti sunt, nunc arripere conluctationem aduersus octo principalia uitia uestris orationibus domino confortante disponimus, id est primum gastrimargiae, quae interpretatur gulae concupiscentia, secundum fornicationis, tertium filargyriae, quod intellegitur auaritia, uel ut proprius exprimatur, amor pecuniae, quartum irae, quintum tristitiae, sextum acediae, quod est anxietas siue taedium cordis, septimum cenodoxiae, quod sonat uana seu inanis gloria, octauum superbiae. quem ineuntes agonem tuis precibus, o beatissime papa Castor, nunc inpensius indigemus, [*](1 describtio A heriini A1 est om. H diolco H diulcho L quo L anaohoritae AHL 8 structu L 5 archebeos manum H 6 desoluit HT dlssoluit pro matre A 7 quo H senioni H 9 floos L 10 herimo A 11 machari H macarii A macharii LT 12 uel] etZr moriturl Finiunt capitula. incipit liber de spu gastrimargiae A Incipit de s̴p̃u castrimargiae liber quintus G Expliciunt tituli libri quinti. Incipit textos eiusdem libri L Finiunt cap. Incipit liber quintus T nihil inscrip- tum poRt capitula in H ) [*](13 dño AHT: cf. I, 1, 1. III, 1. XII, 2. 24 aduersus castrimargiam liber L producitur HT 14 libellos ... cap. 4,2 enim dicitur extant in C, in cuius pag. 63 duo primi uersus euanucrunt monachorum Ar 17 castrimargiae G2L concupiscentie L 18 ftlargiriae GHT philargiriae L 19 uelud H1 paecuniac C 20 accidian HT1 seu A 11 coenodoxiac GLT niuo H 23 inponsus C)

82
ut primum naturas eorum tam minutas, tam occultas tamque obscuras inuestigare condigne, deinde causas eorundem sufficienter exponere, tertio ut idonee curationes eorum ac remedia possimus inferre.