Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et ut haec omnia, quae latiore sermone digesta sunt, cordi tuo facilius inculcentur ac tenacissime tuis sensibus ualeant inhaerere, quoddam ex his breuiarium colligam, per quod possis breuitate et conpendio mandatorum memoriter [*]( 4] Pa. 88,2-3. 10] cf. I Cor. 3,18. ) [*]( 1 nec BHT: non (on m ras. G) GL quicquam H1 a quoquam H\' (del. uel) 4 tno] toto H 6 dum consistit L: cum consisteret (con- asterit G1H1) GHv cum consistit T cf. Conl. XVI, 26, 2 aduersus HTv ommutui H1 9 trea H1 ornat H2 commendat H comendet L te post praeoeptum habet L 11 deiudicans H* 12 cum om. H 14 quidquid G1S1T: quicquid rell. lex HL: ex 0 15 uel ex senicris GH2 examine G* 16 cenubio H1 18 non distinguit H paenitentiam H1 10 inritatns fueris L 21 tna om. L longamnimitate Lt 22 pendit G2H1 28 non distinguit H latiori HLv degesta G1H1 24 inculentur G1 in tois L 25 collegam H1 ) [*]( XVII. Cass. 1 ) [*]( 18 )

78
uniuersa conplecti. audi ergo paucis ordinem, per quem scandere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate praeualeas. principium nostrae salutis ac sapientiae secundum scripturas timor domini est. de timore domini nascitur conpunctio salutaris. de conpunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est nuditas et contemptus omnium facultatum. de nuditate humilitas procreatur. de humilitate generatur mortificatio uoluntatum. mortificatione uoluntatum exstirpantur atque marcescunt uniuersa uitia. expulsione uitiorum uirtutes fruticant atque succrescunt. pullulatione uirtutum puritas cordis adquiritur. puritate cordis apostolicae caritatis perfectio possidetur.