Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et idcirco ne usibus quidem coenobii profuturas suscipere ab eo pecunias adquiescunt, primum ne confidentia huius oblationis inflatus nequaquam se pauperioribus fratribus coaequare dignetur, tum ne per hanc elationem nullatenus ad humilitatem Christi descendens, cum sub disciplina coenobii non potuerit perdurare, egressus exinde ea, quae in principio. renuntiationis suae spiritali feruore succensus intulerat, tepefactus postea non sine iniuria monasterii sacrilego spiritu recipere atque exigere moliatur. quod omnimodis obseruari debere multis sunt experimentis frequenter edocti. nam per alia minus cauta monasteria simpliciter quidam suscepti eorum, quae intulerant quaeque in dei opere fuerant dispensata, cum ingenti post blasphemia redhibitionem poscere temptauerunt