Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Caue ergo ne quid aliquando eorum resumas, quae renuntians abiecisti, et contra interdictum domini de agro euangelicae operationis reuersus inueniaris tunica tua qua te spoliaueras reuestiri, neue ad humiles terrenasque mundi huius concupiscentias ac studia reuoluaris et contra Christi mandatum de perfectionis tecto descendens tollere aliquid praesumas ex his quae renuntians abdicasti. caue ne parentum, ne affectionis pristinae recorderis et ad curas saeculi huius sollicitudinesque reuocatus secundum saluatoris sententiam ponens manum tuam super aratrum ac respiciens retro regno I caelorum aptus esse non possis.

cane ne quando superbiam, quam nunc incipiens ardore fidei ac plena humilitate calcasti, cum coeperis psalmorum uel professionis huius quandam notitiam degustare, paulatim elatus resuscitare mediteris ac sec-undum apostoli sententiam quae destruxisti iterum reaedificans praeuaricatorem constituas temet ipsum, sed potius ut in hac nuditate, quam coram deo et angelis eius professus es, ad finem usque perdures, in hac quoque humilitate ac patientia, qua ut [*]( 13] cf. Matth. 24. 18. 16] I. c. 17. 20] Luc. 9, 62. 26] cI. Gal. % 18. ) [*]( 3 praeteritorum H 4 spirat G2v elimeutis H2 8 uitis Hl elimentis H1 illuc r 12 non distinguit H aliquid H 14 tonica H spoliaueris H1 eipoliaueras Lc 15 neue HLT1 (ue in T era».): neque Gv terrenas L 18 dimisisti L 19 et] ut H scli G 22 aliquaodo H 26 distruxisti G* 27 costituas Gl temet ipsum constituAa H )

74
suscipereris in monasterio decem diebus pro foribus perseueran multis lacrimis inplorasti, non modo persistas, uerum etiar proficias atque succrescas. satis enim miserum est, ut cur debeas a rudimentis ac primordiis tuis prouehi et ad per fectionem tendere, etiam ab ipsis incipias ad inferiora recidere non enim qui coeperit haec, sed qui perseuerauerit in hi usque in finem, hic saluus erit.