Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sicut namque inmensa gloria fideliter seruientibus deo ac secundum institutionis huius regulam ei cohaerentibus repromittitur in futurum, ita poenae grauissimae praeparantur his, qui tepide eam neglegenterque fuerint exsecuti et secundum hoc, quod professi sunt uel quod ab hominibus esse creduntur, fructus etiam congruos sanctitatis eidem exhibere neglexerint. melius est enim secundum scripturae sententiam non uouere quemquam quam uouere et non reddere, et maledictus, qui facit opera domini neglegenter. ideo igitur a nobis diutissime refutatus es, non quia tuam uel omnium salutem non toto desiderio cupiamus amplecti et his qui ad Christum conuerti cupiunt etiam procul occurrere non optemus, sed ne temere recipientes et nos apud deum leuitatis et te [*]( 1] Matth. 5,14. 22] Eccles. 5,4 (LXX). 24] Hierem. 48,10 (LXX). ) [*]( 1 auper GT: supra HL et Uulgata cf. Conl. XXIIII, 19,2 2 possita LI 8 causa] gratia L orationis causa om. H 5 reuocauerunt HT 6 non distinguit H 7 fiducia G: familiaritas Lv familiaritate HT 8 requississimus H exortationem HT exortatione Lx 10 hoc LT accidere HL2 11 pro] p H 14 traditione G 16 non distinguit H 17 conherentibos T 18 promittitur HT 19 executi G 20 omnibus H 21 eribere Н1 contempserint L 23 quemquun om. L 24 opera (τù lργα) HL: opus GTo et Uulgata negligeuter G1 27 obtemos H1 )

72
reum grauioris supplicii faceremus, si ad praesens facile susceptus nec pondus professionis huius intellegens uel destitulor post haec uel tepidus extitisses. quamobrem ipsam causam abrenuntiationis debes in primis agnoscere, qua perspecta quid te conueniat agere ex eius ratione manifestius instruaris..