Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hunc igitur senem pro illa quae nobis fuerat apud ipsum in monasterio nostro fiducia cum post haec in Aegypto studiosissime requisissemus, exhortationem quam dedit fratri, quem sub nostra praesentia in suo coenobio recipiebat, quia puto ex hac posse aliquid instructionis accedere, animus est opusculo huic intexere. nosti, ait., quot diebus pro foribus excubans hodie sis receptus. cuius difficultatis causam primitus debes agnoscere. poterit enim tibi in hac uia quam ingredi concupiscis multum conferre, si ratione eius agnita ad seruitium Christi consequenter ae sicut oportet accesseris.