Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ubi cum fuisset modico tempore demoratus, eoden ? rursus humilitatis desiderio atque ardore succensus captans nocturna silentia ita diffugit, ut iam non uicinam prouinciam sed incognitas et alienas longeque diuisas regiones expeteret, nam conscendens nauem in Palaestinae partes commeare curauit, credens se tutius latiturum, si ad illa semet ipsum asportaret loca., in quibus ne nomen quidem suum fuisset auditum ? cum aduenisset, nostrum monasterium protinus expetiuit quod non longe fuit a spelaeo, in quo dominus noster ex uirgine nasci dignatus est. in quo permodico tempore delitescens: [*]( 1 proprius H1L1 propiusque Lt 3 procidisset HLT: cf. Seneco Controu. 1, 1, 19 primum HLT 4 fieret L 5 nouitius G2Н2T < sclo G 6 maiorem G1 8 protenus H* prouidisset Gx conperttuQ audissent Et statim procideotes ei uniuersi L 9 postulabant L 10 et innitum L 11 diahuli WT fuisset poat humilitate habet L 12 requissitam H1 13 meruisse HT1 15 reueierunt scripsi: reduexerunt Gl reduxerunt rell. p nec LI 17 non distinguit H 19 defugit H2L1T cf. cap. 6 prouiutiam GT 21 palestinae codd 22 diutius H totius L\' latiturum GSHLT: latitaturum e asportaret GSr: asportasset LTc deportasset H 25 ab L speleo GL: spelunca ex spelunoo H(T) qua H* 26 delitiscens G\'L\' diliteacens H deletiscens T )

71
Secundum sententiam domini tamquam ciuitas super montem posita diutius abscondi non potuit. nam continuo quidam fratrum, qui ad loca sancta de Aegypti partibus orationis causa conuenerant, agnitum eum summa ui precum ad suum coenobium reuocarunt.