Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Aliis rursus aedificari cupientibus oboedientiae eius exemplo, uocans senior, curre, inquit, Iohannes, saxum illud huc aduolue quantocius. qui confestim saxum inmane, quod multae hominum turbae mouere non possent, adplicita nunc ceruice nunc toto corpore, tanto nisu atque conatu prouoluere contendebat, ut sudore omnium membrorum suorum non solum totum infunderet uestimentum, sed etiam saxum ipsum suis ceruicibus umectaret, in hoc quoque parum metiens inpossibilitatem praecepti uel facti pro reuerentia senis et obsequii simplicitate sincera, qua credebat. senem tota fide nihil posse in cassum ac sine ratione praecipere.