Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et quoniam hic liber de institutione est eius qui renuntiat huic mundo, per quam scilicet introductus ad humilitatem ueram et oboedientiam perfectam ceterarum quoque uirtutum culmina possit ascendere, necessarium reor quaedam seniorum gesta, quibus per hanc enituere uirtutem, exempli [*]( 1 abeuntes H fisticas Hl festucas G2H2L spinas L 2 gremius Gl gremis W 3 cyborum L1 5 munera H et Gl 6 possit H1L excurare G1 excussari H1 7 suo fructu HL adque LI 9 XYI ex XVIII H tipum H 11 debere seruari docemus L 13 offici H1 14 cellari H1 quoquiuuu L 15 uirtus GH: uires Lv 16 iatut L 17 qui Lx inter] apud L 18 cyborum LI xerofagiis GIPL7: exerofagia H1 xerofagis L1 19 ucl] et L homofagiis GH2L homofagis H1 20 purrorum L1 labsauia GL: lapsania H 21 salliti GIJ: saliti L2 salsati H maenomenia (μαινομίνιο) scripsi: menoiniuia G minuminia H minomenia L sumpma uolumptas L1 uoluntas H1 22 XXVII (sic!) H ost eius G: eius est HL 23 introductos G1 24 caeterarum L 25 posset L1 )

63
gratia sicut promisimus explicare, de multis admodum pauca carpentes, ut studentibus sublimiora sectari non solum incitamentum ei his uitae perfectae, sed etiam propositi forma procedat. quamobrem duos uel tres pro libelli huius conpendio de tam innumera patrum multitudine proferentes ponimus primum abbatem Iohannem, qui commoratus est iuxta Lyco, quod est oppidum Thebaidae, quique propter oboedientiae uirtutem usque ad prophetiae gratiam sublimatus sic uniuerso orbi claruit, ut etiam regibus mundi haius merito suo redderetur inlustris. nam cum in extremis ut diximus Thebaidae partibus commaneret, non ante praesumebat Theodosius imperator ad praepotentium tyrannorum bella procedere, quam illius animaretur oraculis atque responsis, quibus confidens uelut caelitus sibi delatis tropaea de desperatis bellis atque hostibus reportauit.