Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et cum tantos unusquisque eorum cotidie de opere ae sudore proprio reditus conferat monasterio, ut ex his sustentare non solum suam ualeat parcitatem, uerum etiam usibus possit exuberare multorum, in nullo tamen inflatur nec sibi [*]( Y 1 punctu H1 quod HLX ad om. H a interponant H 4 interfectf H 5 lucra... (ue eran.) L sectatur H 6 exequi G 8 indi- cent L 9 contemti H1 sunt HL1 11 XII H 12 commemorare Hv 13 sportam HL: sportellam Gr cf. c. 15, 1 15 existere GH 16 maforte GL: mafortes H mafortem v caligas H2v uol post gallicw add. H meloten H: melotam G melotā (a in ras. m. 3) L melotem r phiathium G1 psiatium e spiatium H 17 illis L 21 tonicam GL1 22 gallicas L: calicas H1 caligas GH2v pro hocque H poenitentia G I penitentia HL 23 cassu H\'L\' 25 non distinguit H 20 hiis H\' 27 ueleant. H ussibus Hl 28 exibere tr. exiberare L )

56
de tanto operis sui quaestu ac sudore blanditur, sed praeter duo paxamatia, quae tribus uix denariis ibidem distrahuntur, nihil sibimet amplius unusquisque praesumit. inter quos nullum peculiare opus, quod pudet dicere quodque in nostris monasteriis utinam fieri nesciremus, non dicam effectu, sed ne cogitatione quidem ab aliquo penitus adfectatur. cumque totam enthecam coenobii suam credat esse substantiam cunctisque rebus ut omnium dominus omnem curam sollicitudinemque dependat, ad retinendam nihilominus \'arreptae nuditatis uirtutem, quam studet ad finem usque perfecte atque inuiolabiliter custodire, ita semet ipsum a cunctis extraneum et ex omnibus iudicat alienum, ut tamquam peregrinum se gerat et incolam istius mundi, alumnumque se potius monasterii reputet ac ministrum, quam dominum rei cuiuscumque praesumat.