Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Illam sane uirtutem inter ceteras institutiones eorum uel commemorari superfluum puto, quod scilicet nulli cistellam, nulli peculiarem sportam liceat possidere nec tale aliquid, quod uelut proprium retinens suo debeat communire signaculo. quos ita nouimus omni ei parte nudos exsistere, ut praeter colobium, maforte, gallicas, meloten ac psiathium nihil amplius habeant, cum in aliis quoque monasteriis, in quibus aliqua remissius indulgentur, hanc regulam uideamus districtissime nunc usque seruari, ut ne uerbo quidem audeat quis dicere aliquid suum magnumque sit crimen ex ore monachi processisse \'codicem meum , \'tabulas meas\', \'granum meum\', \'tunicam meas\', \'gallicas meas, proque hoc digna paenitentia satisfacturus sit, si casu aliquo per subreptionem uel ignorantiam huiusmodi uerbum de ore eius effugerit.