Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Illud quoque arduum atque sublime genus continentiae similiter praetermittentes, in qua summae reputantur deliciae, si herba sale condita, quam labsanion uocant, aqua diluta ad refectionem fratribus adponatur, aliaque conplura his similia, quae in hac prouincia nec aerum temperies nec qualitas nostrae fragilitatis admittit, illa tantummodo persequar, quae nulla carnis infirmitas, non situs loci poterit inpedire, si ea non fragilitas animae ac tepor mentis ademerit.