Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

De canonico modo orationum atque psalmorum, qui debeat in diurnis conuenticulis per monasteria custodiri, ad Înstitutionem eius, qui renuntiat huic mundo, narrationis nos ordine prouocante transimus, condiciones in primis, quibus hi qui ad deum conuerti cupiunt recipiantur in coenobiis, breui quantum possumus studentes sermone conplecti, quaedam scilicet de Aegyptiorum, quaedam de Tabennesiotarum regulis admiscentes, quorum Thebaide est coenobium, quantum numero populosius cunctis, tanto conuersationis rigore districtius, siquidem in eo plus quam quinque milia fratrum ab uno regantur abbate tantaque sit oboedientia hic tam prolixus numerus monachorum omni aeuo seniori suo subditus, quanta non potest apud nos unus uni uel oboedire pro modico tempore uel praeesse.