Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Apud illos etenim haec officia, quae domino soluere per distinctiones horarum et temporis interualla cum admonitione conpulsoris adigimur, per totum diei spatium iugiter cum operis adiectione spontanee celebrantur. ita namque ab eis incessanter operatio manuum priuatim per cellulas exercetur, ut psalmorum quoque uel ceterarum scripturarum meditatio numquam. penitus omittatur, cui preces et orationes per singula momenta miscentes in his officiis, quae nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumunt. quamobrem exceptis uespertinis nocturnisque congregationibus nulla apud eos per diem publica sollemnitas absque die sabbato uel dominica celebratur, in quibus hora tertia sacrae communionis obtentu conueniunt. plus enim est id quod incessanter offertur quam quod per temporis interualla persoluitur, et gratius uoluntarium munus quam functiones quae canonica conpulsione redduntur, pro hoc Dauid quoque gloriosius aliquid exultante, cum dicit: uoluntarie sacrificabo tibi, et: uoluntaria oris mei beneplacita sint tibi domine.