Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Has igitur praedictas orationes hoc modo incipiunt atque consummant, ut finito psalmo non statim ad incuruationem genuum conruant, quemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui necdum bene finito psalmo in orationem procumbere festinamus, ad celeritatem missae quantocius properantes. cuius dum uolumus excedere modum, qui antiquitus a maioribus statutus est, subputantes residuorum psalmorum numerum ad finem tendere perurguemur, de refectione potius lassi corporis cogitantes quam orationis utilitatem et commoda requirentes.

apud illos ergo non ita est, sed antequam flectant genua, paulisper orant et stantes in supplicatione maiorem temporis partem expendunt. itaque post haec puncto breuissimo procidentes humi, uelut adorantes tantum diuinam clementiam, summa uelocitate consurgunt ac rursus erecti expansis manibus eodem modo, quo prius stantes orauerant, suis precibus inmorantur. humi namque diutius procumbentem non solum cogitationibus aiunt uerum etiam somno grauius inpugnari.

quod etiam nos uerum esse utinam non experimentis et cotidiana consuetudine nosceremus, qui saepenumero hanc eandem incuruationem membrorum non tam orationis quam refectionis obtentu in terram prostrati optamus diutius prolongari. cum autem is, qui orationem collecturus est, e terra surrexerit, omnes pariter eriguntur, ita ut nullus nec antequam inclinetur ille genu flectere nec cum$terra surrexerit remorari praesumat, [*]( 1 uero om. LI denuo L1 2 actu H 3 euangelia LI quinquagensimae GSH: quinquagisimae (i post g in e mut.) L 4 hii G1H1L1 5 VII H: VI GL 7 currant L 9 celebritatem G1 quantotius codd. 10 ezcidere H1 12 perurguemur L: perurgemur GSH* perurgimur H1 so16 proicientes H 19 orauerunt HL 20 procumbentes G* 21 uerum GH: sed L 22 nos om. L 23 quia L 24 incurbationem Hl menbrorum L reffectionis LI 25 terra H obtamus H post prolongari in GSL cap. VII, in H et cod. Parisin. 260 cap. VIII incipit 28 gei r nuẹ H tetera H )

24
ne non tam secutus fuisse illius conclusionem, qui precem colligit, quam suam celebrasse credatur.