Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Finitis igitur psalmis et cotidiana congregatione, sicut superius memorauimus, absoluta nullus eorum uel ad modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, sed ne per totum quidem diei spatium cellam suam progredi aut deserere opus, quod in ea solitus est exercere, praesumit, nisi forte cum fuerint ad officium necessarii cuiusque operis euocati. quod ita explent foras egressi, ut nulla inter eos sermocinatio penitus conseratur: sed sic unusquisque opus exsequitur iniunctum, ut psalmum uel scripturam quamlibet memoriter recensendo non solum conspirationi noxiae uel consiliis prauis, sed ne otiosis quidem conloquiis ullam copiam uel tempus inpertiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato.

summa namque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio ac praecipue iuniores uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. si qui uero contra huius regulae disciplinam reperti fuerint aliquid ex his quae interdicta sunt admisisse, ut contumaces ac praeuaricatores mandatorum non leuis culpae rei pronuntiati suspicione etiam coniurationis prauique consilii carere non poterunt. quam culpam nisi in unum cunctis fratribus congregatis publica diluerint paenitentia, orationi fratrum nullus eorum interesse permittitur.