Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quapropter athleta Christi, qui spiritalem agonem legitime certans a domino desiderat coronari, hanc quoque ferocissimam bestiam ut deuoratricem cunctarum uirtutum omnimodis festinet extinguere, certus quod hac in suo pectore * Commorante non solum omnigenis uitiis carere non possit, [*](19] Esai. 66, 2 (LXX). ) [*]( 3 instituere Lv 4 dationem Lx 5 impernitiosissimum L cor- uerit GL 6 sit] et L qui H1 7 etiam om. L P nedifitii G1 11 distinctionis G1H .12 disciplina G1 13 et cordis aHT: cordisque L 14 discedit H1 uera L 16 robor G1H1 17 poterit adprehendi om. G1 19 requiescit G* 22 ebraicam HL 25 anthleta H athletum L1 27 debiratricem LI 28 certus om. Gl hanc Lx 29 omne genas L uitis Hl uitii L1 )

230
uerum etiam, si quid uirtutis habere uideatur, huius ueneno depereat. nullo enim modo poterit in anima nostra uirtutum structura consurgere, nisi prius iacta fuerint uerae humilitatis in nostro corde fundamina, quae firmissime conlocata perfectionis et caritatis culmen ualeant sustinere, ita scilicet, ut quemadmodum diximus primum fratribus nostris humilitatem ueram intimo cordis exhibeamus affectu. in nullo scilicet adquiescentes eos contristare uel laedere.

quod nullatenus poterimus implere, nisi abrenuntiatio uera, quae in expoliatione omnium facultatum ac nuditate consistit, in nobis fuerit Christi amore fundata, deinde oboedientiae iugum et subiectio simplici corde ac sine ulla fuerit simulatione suscepta, ita ut praeter abbatis mandatum nulla penitus uoluntas uiuat in nobis. quod non aliter poterit obseruari, nisi quis non solum se mortuum huic mundo, uerum etiam insipientem iudicarit ac stultum, uniuersa, quae sibi fuerint a senioribus imperata, sine ulla discussione perficiens, sacrosancta ea credens ac diuinitus promulgata.