Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Tali igitur diffidentia mentis obsessi et a scintilla fidei, qua nisi fuerant in primordiis suae conuersionis accens? diabolica infidelitate reuocati incipiunt pecunias. quas ante dispergere coeperant, diligentius custodire et eas, uelut qui samet profligatas ulterius reparare non possint, auaritia uehementiore conseruant, seu, quod est deterius, ea quae prius abiecerant resumentes uel certe, quod est tertium ac deterrimum nequitiae genus, quae ne ante quidem possederant congregantes nihil amplius egressi de saeculo quam nomen adquisisse tantummodo ac uocabulum monachi conprobantur. super haec igitur initia male uitioseque fundata necesse est ut uniuersa deinceps uitiosius structura consurgat nec quicquam superponi pessimis ualeat fundamentis, nisi quod miserabilem animam ruina lugubriore prosternat. [*]( 13] Act. 20, 35. ) [*]( 1 condit Gl aliut C 2 iuchoari GT: incoari C incogari H coęquari L 5 et e Lx 6 proponet G1 ei proponit L 9 persuadit G1H1L1 11 quod scilicet G1 quemammodum L 12 hebitudine CG*HLT: hebetudine G1 18 poterunt GL: potuerunt HTv 15 non distinguit H tali... obses euan. in C a CG2ST: ab L om. GXH 16 conuersationis HL 19 promulgatas L 20 est om. L\' abiecerunt L 21 teterrimum L 22 possiderant G1L1 23 de] e v 27 lucubriori H )

225