Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Igitur secundum traditiones et institutiones eorum sic ad eam festinare debemus ieiuniis, uigiliis, orationibus, contritioni cordis et corporis operam dantes, ne haec omnia morbo! hoc inflante uacuemus. non solum namque ipsam perfectionem oportet credere industria nos uel labore nostro possidere non posse, sed ne haec ipsa quidem, quae illius exercemus obtentu, id est labores conatusque nostros ac studia sine diuinae protectionis ) auxilio inspirationisque eius et castigationis atque exhortationis gratia posse perficere, quam scilicet cordibus nostris uel per alium solet uel per semet ipsum, nos uisitans, clementer infundere.