Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nec hoc dico ut humanos conatus euacuans ab industria et laboris intentione quemquam reuocare contendam, sed plane constantissime non mea, sed seniorum sententia. definio perfectionem quidem sine his omnino capi non posse, his autem solis sine gratia dei posse eam a nemine consummari. ut enim dicimus conatus humanos adprehendere eam per sa ipsos non posse sine adiutorio dei, ita pronuntiamus laborantibus tantum ac desudantibus misericordiam dei gratiamque [*]( 2 gloriae om. L 4 adque H nihil GLT: nihilum Hv 6 ut in ipsis H ut ipsi L 8 iactantie Gl depiucxerunt H 9 re et] recto Gc posse dentes H 12 emendari HSl adque H 13 tantae p 14 et om. Gl non om. H 15 institutionem Lx adque H uirtutem LI et om. H 16 capissenda H capessendam LI namque om. L -18 et solitudinis Gv 20 obtenuat H 21 conpensauit GLI 26 difinio Gl biis bis H 27 a nemine] inanem L 28 humanus LI semet H )

215
conferri et, ut uerbis apostoli loquar, uolentibus et currentibus inpertiri secundum illud, quod etiam in psalmo octogensimo octauo ex persona dei cantatur: posui adiutorium super potentem: et exaltaui electum de plebe mea.

dicimus enim secundum saluatoris sententiam dari quidem petentibus, aperiri pulsantibus et a quaerentibus inueniri, sed petitionem et inquisitionem et pulsationem nostram non esse condignam, nisi misericordia dei id quod petimus dederit uel aperuerit quod pulsamus uel illud quod quaerimus fecerit inueniri. praesto est namque, occasione sibi tantummodo a nobis bonae uoluntatis oblata, ad haec omnia conferenda. amplius enim ille quam nos perfectionem salutemque nostram desiderat et expectat.

et in tautum beatus Dauid prouentum sui operis ac laboris propria tantum industria non posse nouerat obtineri, ut a domino promereri directionem suorum operum iterata prece deposceret dicens: et opera manuum nostrarum I dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige, et rursum: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis.