Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

In solitudine quoque cunctorum mortalium consortia gloriae causa fugientem persequi non desistit, quantoque amplius uniuersum quis uitauerit mundum, tanto eum acrius insectatur. alium quod patientissimus sit operum ac laboris, alium quod ad oboediendum promptissimus, alium quod humilitate ceteros praeponderet, conatur extollere: alius scientiae, alius lectionis, alias uigiliarum prolixitate temptatur. nec alias quemquam hic morbus nisi suis nititur uirtutibus sauciare, in his offendicula tendens interitus, in quibus uitae stipendia conquiruntur. uolentibus quippe iter pietatis ac perfectionis incedere non alibi inimici insidiantes nisi in uia qua ambulant laqueos deceptionis abscondunt, secundum illam beati Dauid sententiam: in uia hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi, ut in hac ipsa scilicet uirtutum uia, qua gradimur tendentes ad brabium supernae uocationis, nostris elati successibus corruamus obligatisque pedibus animae nostrae concidamus cenodoxiae laqueis conpediti. et ita fit, ut qui aduersarii conflictu non potuimus superari, nostri triumphi , sublimitate uincamur, seu certe, quod est etiam aliud deceptionis ceptionis genus, ut excedentes continentiae uel nostrae possibilitatis modum perseuerantiam nostri cursus infirmitate corporis intercedente perdamus.