Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quia non inquieti fuimus inter uos. cum se uult inquietum inter eos non fuisse per operis exercitium conprobare, eos qui operari nolunt abunde notat otiositatis uitio inquietos semper exsistere. neque gratis panem manducauimus ab aliquo. per singula uerba increpationis auxesin facit doctor [*]( 11] 1. c. 16] 1. c. 7. 21] I. c. 24] l. c. 8. ) [*]( 1 loetale L 2 partes sanguine corrupto tabo G \' aerpentino L rusque de his ... pag. 183, 15 imitandum noa ut si extant in C 4 praecepit. CGL1T: praecipit reU. 5 obprobriis H(v) prouis L1 esse dicit L 6suam om. H 7 eoa om. L utpute H1L1nolunt HL 8 designas C modis. designat A 10 enim nobis uitiis L istis nitiis Av 12 acciperunt H, atem infra quodadmodo .C .-14 contemnant CT: contempnant HL contemnunt AG nellint G1H1 non solum opere nouerint perfecisse sed etiam uerbo meminerint docuisse A cf. pag. 187,14 16 quemammodutn L 17 immanem CA inmane L. 18 eos hoc L 21 VIII om. G quia ... cum cuan. in C 22 impuietum om. C inter eos inquietum A 23 non on uult operari L otiositas L1 24 existere GIRL panem gratis G gratia om. L 25 auxin H )

182
gentium, praedicator euangelii dicit se non gratis panem ab aliquo manducasse, qui nouit dominum praecepisse, ut qui euangelium denuntiant de euangelio uiuant, et rursum: dignus est operarius cibo suo.

cum utique non gratis, qui euangelium praedicabat, tam sublime ac spiritale opus exercens cibum sibi dominicae iussionis auctoritate praesumeret, quid nos faciemus, quibus non solum nulla praedicatio uerbi commissa est, sed ne ulla quidem nisi animae nostrae solius cura mandatur? qua fiducia otiosis manibus gratis panem comedere audebimus, quem uas electionis, euangelica sollicitudine et praedicatione constrictus, sine opere manuum comedere non praesumit, sed in labore, inquit, et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus?

adhuc additamenta suae castigationis exaggerat, non enim simpliciter dixit \'non comedimus gratis panem ab aliquo uestrum\' et huc usque stetit (poterat enim uideri proprio otiosoque sumptu ac recondita pecunia uel aliorum, licet non istorum, conlatione seu muneribus sustentatus fuisse), sed in labore, inquit, et fatigatione nocte et die operantes, id est nostro opere specialiter sustentati, et hoc, inquit, non pro nostra uoluntate perpetrabamus nec pro delectatione, ut requies et exercitium corporis inuitabat, sed ut necessitas et inopia uictus non sine ingenti fatigatione corporis facere conpellebat. non solum namque per totum diei spatium, sed etiam noctis, quod quieti corporis uidetur indultum, hoc opus manuum pro escae sollicitudine indesinenter urguebam. [*](2]\tI Cor. 9, 14.\t4] Matth. 10, 10.\t12] II Thess. 3, 8.\t18] 1. c. 2 deum L praecipisse H 3 adnuntiant A et Uulg. uocabulum in C euanuit rursus AL 4 cum utique ... 9 qua fiducia otio iam non legi possunt in C 5 ac] et H exercere G1\t8 nec Gv 9 fidutia HL 11 opera L 12 inquid CAH et ante die om. C 13 grauemus C 14 aditamenta C addit et augmenta HL 15 gratis om. H et huc usque stetit] ras. circ. 10 litt. in G huc om. 5\t16 proprio suo L 17 con- solatione L 18 sustentatos L1 inquid AGlH 20 sustentari L inquid CAGXH 21 aut requie* (m eras.) sed L 22 et] sed ut Zr 24 tempore noctis H noctis tempore v 26 uipiebam CL: urgebam G ex ui-gebam urguebat A urgebat H)

183