Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Agitur itaque infelix anima talibus inimicorum machinis inpetita, donec acediae spiritu uelut ariete ualidissimo fatigata aut in somnum discat concidere aut excussa claustris cellulae suae consolationem inpugnationis huius uisitatione fratris consuescat adquirere, hoc quo utitur ad praesens remedio paulo post acrius infirmanda. frequentius enim aduersarius ac dirius adtemptabit, quem conserto proelio praebiturum comminus sibi terga cognoscit salutemque sibi non de uictoria nec de conflictu, sed de fuga sperare peruidet, donec paulatim protractus e cella actus suae professionis incipiat obliuisci, qui non est alius quam intuitus et contemplatio diuinae illius et excellentis super omnia puritatis, quae non alibi potest nisi in silentio et iugi cellae perseuerantia ac meditatione conquiri, atque ita militiae suae fugitiuus ac desertor Christi miles effectus inplicet se negotiis saecularibus, ei cui se probauit minime placiturus.