Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et hoc ipsum domini dicit esse mandatum. quoniam ipse, inquit, dixit, id est dominus Iesus: beatius est magis dare quam accipere. haec est inpertientis beatior largitas quam accipientis penuria, quae non de pecunia per infidelitatem uel diffidentiam reseruata nec de reconditis auaritiae thesauris inpenditur, sed quae de fructu operis proprii et pio sudore profertur. et idcirco beatius est magis dare quam accipere, quia, cum illius qui accipit hic qui tribuit habeat paupertatem, nihilominus labore proprio non solum [*]( 10] cf. II Thess. 3. 9. 12] Act. 20, 35. 18] 1. c. 24] L c. ) [*](4 est om. H1 dare magis H 5 reliquid G1 6 testetar L neces- I Bitatem HT: necessitate GILI ueceasitati G2L2υ 7 eipederit H eorum qui ... cap. 30 mil. alicuius propensius laborantis extant in C 8 possit L cottidie G 9 patrare H 10 taesalooic. H 11 daret et ad H talem Ls 12 aliquid] quid Gυ poat dicens in codd. et in r cap. 19 incipit (sed numerum om. GH) 14 sumptoque H sumtoque L 15 de om. L secure posita L 16 ne de) nec L 17 festinemus om. L 18 codd. et r note distinguunt esse mandatum dicit H 19 inquid GIH est post beatius om. L 20 haec codd.: hoc v 21 peouria] pecunia H 22 de om. L 23 thensauris C thesaurus L 24 dare magis H )

189
suae necessitati sufficientiam, uerum etiam quod tribuat indigenti pia sollicitudine parare festinat, duplici gi\'atia decoratus, quod et perfectam nuditatem Christi uniuersarum rerum suarum abiectione possideat et munificentiam diuitis labore suo exhibeat et affectu, hic quidem honorans deum de suis iustis laboribus et delibans ei de fructibus iustitiae suae: ille uero otii torpore et inertia resolutus indignum se etiam cibo panis apostoli probat sententia, contra eius scilicet interdictum otiosus eum non sine reatu peccati contumaciaeque praesumens.