Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Dein procedens Miletum et exinde mittens Ephesum conuocansque ad se presbyteros Ephesiorum ecclesiae et dans eis praecepta, quemadmodum regere ecclesiam dei se absente deberent, ait: argentum et aurum nullius concupiui: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his [*]( 6] 1. c. 14. 11] Eph. 4,28. 18] Aet. 18,1-3. 27] Act. 20,33-35. ) [*]( 1 iudicariae H 3 obedire H 4 contemserit H 5 praecipit Hv cf. ad pag. 157, Ii 6 inquid H1 7 mitis L\' 8 saltpm H1 10 XVI H, m. G epistola G2H2L efesios ex effessios H ita om. G 11 praecipit v 18 exerceri H habes GT: ab pis L, om. H pnulus post haec H 19 inuenit H 20 iudeum codd. 21 adhcsit H 22 raset L: essent GHTt 23 erant G\'STr 24 XVII H, om. G dein G: deinde HLΤυ miletum G7: mileto G1H meleto L milito T effesum Gt eflesaum H 25 prae (pre-) sbiteros G1HL effesiorum G\'R 26 quemammodum L 28 ad om L )

188
qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. omnia ostendi uobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi domini Iesu, quoniam ipse dixit: beatius est magis dare quam accipere. graue nobis suae conuersationis reliquit exemplum, cum se non solum id operatum esse testatur, quod necessitatem sui tantummodo corporis expediret, sed etiam quod usibus eorum qui secum erant posset sufficere, his uidelicet qui cotidie necessariis ministeriis occupati nequaquam sibi parare similiter uictum suis manibus occurrebant. et sicut ad Thessalonicenses operatum se dixit, ut illis formam daret ad imitandum eum, et hic tale aliquid intulit dicens: omnia ostendi nobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, scilicet uel mente uel corpore, id est ut nostro potius labore sumptuque operis sudore quaesito et non de abundantiae cumulo seu reposita pecunia, sed ne de aliena quidem largitate ac substantia eos reficere festinemus.