Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

In epistula quoque ad Ephesios de hoc ipso opere ita praecepit dicens: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patientibus. in actibus etiam apostolorum haec eadem non solum docuisse eam, sed etiam opere perfecisse similiter inuenimus. nam cum uenisset Corinthum, alibi se manere non patitur nisi apud Aquilam et Priscillam, eo quod eiusdem artis essent opifices quam ipse erat solitus exercere. ita enim habes: post haec Paulus egressus ab Athenis uenit Corinthum, et inueniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem eius, accessit ad eos, eo quod eiusdem esset artis, et manebat cum eis et operabatur: erat enim scenofactoriae artis.