Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Non quasi non habuerimus potestatem., sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis ad imitandum. nos. pandit causam cur tantum sibi laboris indixerit: ut, inquit, formam daremus uobis ad imitandum nos, ut, si forte doctrinam uerborum auribus uestris frequenter ingestam obliuioni traderetis, saltim conuersationis exempla sub oculorum fide nobis tradita memoriter retineretis. haud lenis eorum et in hoc reprehensio, cum dicit se nulla alia quam exempli gratia laborem hunc et fatigationem die noctuque corporis exegisse, et eos nihilominus erudiri nolle, propter quos ipse necessitatem non habens tantum sibi fatigationis indixerit. et quidem, inquit, cum haberemus potestatem et paterent nobis facultates omnium uestrum atque substantiae, et utendi eis domini nostri nossem me habere permissum, non sum tamen usus hac potestate, ne, quod a me bene ac licito fieret, aliis otii noxii praeberet exemplum. et idcirco euangelium praedicans meis manibus atque opere malui sustentari, ut uobis quoque uolentibus iter [*]( 7] 1. c. 12] II Thess. 3, 9. ) [*]( 1 VIIII om. G nec ... eos euan. in C 2 magna nec] magne L 8 exemplum H 5 eo conscribant L 6 in eo] ideo G dixit H 8 magnam] hic desinit A 9 conmendans C: commendans reli. 10 grauari G\'L 11 cottid. G2S praesumant L 12 X om. G non ... potestatem euan. in C 14 sibi tantum HT inquid CHL 17 saltem H2L2 18 fidem L reteneretis H haud] aut HLI leuior H 20 nocteque G* exigisse G1H1L 23 inquid H habuerimus H 24 dei L 25 hac] hoc H1 ac LI 26 fuerit H otiis L1 praeberetur L 2S mallui H )

184
uirtutis incedere uiam perfectionis aperirem et conuersationis formam meo labore praeberem.