Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ISAAC: Vniuersas orationum species absque ingenti cordis atque animae puritate et inluminatione sancti spiritus arbitror conprehendi non posse. tot enim sunt quot in una anima, immo in cunctis animabus status queunt qualitatesque generari.

et ideo licet sciamus nos pro hebitudine cordis nostri uniuersas orationum species non posse perspicere, tamen, in quantum mediocritas experientiae nostrae adsequi praeualuerit, digerere eas utcumque temptabimus. secundum mensuram namque puritatis, in quam mens unaquaeque proficit et qualitatem status in quo uel ex accedentibus inclinatur uel per suam renouatur industriam, ipsae quoque momentis singulis reformantur: et idcirco uniformes orationes emitti semper a nemine posse certissimum est.

aliter enim quisque supplicat cum alacer est, aliter cum tristitiae seu desperationis pondere praegrauatur, aliter cum spiritalibus successibus uiget, aliter cum inpugnationum mole deprimitur, aliter cum ueniam peccatorum, aliter cum adquisitionem gratiae seu cuiuslibet uirtutis exposcit uel certe extinctionem cuiuscumque uitii deprecatur, aliter cum consideratione gehennae ac futuri iudicii timore conpungitur, aliter cum spe futurorum bonorum desiderioque flammatur, aliter cum in necessitatibus ac periculis, aliter cum in securitate ac tranquillitate uersatur, aliter cum sacramentorum caelestium reuelationibus inlustratur, aliter cum sterilitate uirtutum ac sensuum ariditate constringitur.