Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS : Vtinam simili modo atque eadem facilitate, qua semina spiritalium cogitationum plerumque concipimus, etiam perpetuitatem earum possidere possimus. cum enim fuerint siue per memoriam scripturarum seu per recordationem spiritalium quorumque actuum uel certe per intuitum sacramentorum caelestium nostro corde conceptae, insensibili quadam fuga lapsae quantocius euanescunt.

cumque alias quaslibet occasiones spiritalium sensuum mens nostra reppererit, rursus aliis inrepentibus ipsae quoque quae adprehensae fuerant lubrica uolubilitate diffugiunt, ita ut nullam constantiam sui retinens animus nec potestate propria sanctarum cogitationum possidens firmitatem etiam tunc, cum eas uidetur utcumque retinere, fortuito illas et non de industria concepisse credatur. quomodo enim ortus earum nostro arbitrio putabitur adscribendns, quarum perseuerantia non consistit in nobis?

sed ne forte sub huius quaestionis indagine a coepto narrationis ordine longius euagantes expositionem propositam super orationis statu diutius retardemus, suo hanc tempori reseruantes de qualitate orationis instantissime quaesumus informari, praesertim cum nullo tempore nos ab ea cessare beatus apostolus moneat dicens: sine intermissione orate.

et ideo primum de qualitate eius desideramus institui, id est qualis debeat emitti semper oratio, deinde qualiter hanc eandem quaecumque est possidere uel exercere sine intermissione possimus. non enim parua cordis intentione eam perfici posse et experientia cotidiana et prosecutio tuae sanctitatis ostendit, qua finem monachi ac totius [*](20 I Thess. 5, 17 ) [*]( 1 adque VOP 2 simina D* concep. D\' 3 perpetuet. D\' possemus D\'Ox 4 scribt. VWO 5 quorum D 7 fuga quadam DW labeae W quantotius VDWX 8 occassiones Y occanaiones D repererit X 13 fortuitu F* OP furtuito D concipuse V1 14 earti ex aerQ V 15 nun V1 nubis F1 16 a oepto VWOX accepto DlWlP ab aepto D* 18 tempore DWP 19 praeeirtim F1 90 admoneat D dicina F1 21 de om. D 24 intirmisiioBe V 25 et om. 0 cottid. D proiequutio 0 \'26 tua F sanctititatis W qui D que 0 )

259
perfectionis culmen in orationis consummatione consistere definisti.