Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ob quod frequenter quidem, sed breuiter est orandum, ne inmorantibus nobis inserere aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus. istud namque est sacrificium uerum, quia sacrificium deo spiritus contritus: haec salutaris oblatio, ista sunt pura libamina, istud sacrificium iustitiae, istud sacrificium laudis, hae sunt uerae ac pingues hostiae, ista sunt holocaustomata medullata, quae contritis et humiliatis cordibus offeruntur, quaeque hac qua diximus disciplina et intentione spiritus exhibentes efficaci poterimus uirtute cantare: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum.

quod etiam nos oportuna commonet deuotione persoluere horae ipsius ac noctis aduentus: de quo quidem licet pro tenuitatis nostrae [*]( 10 Mich. 7, 5 15 Ps. 50, 19 16 1. c. 21 17 Ps. 49, 23 18 Ps. 65,15 21 Ps. 140, 2 ) [*]( 1 strinctis D1 2 scrutaturi V 3 pdimas D 4 ipsi F 6 frs nros 0 7 susurris D susarriis X 11 sino 0 12 codd. non distinguunt 13 imorantibus W aliquod D corda D1 15 contritus] c̃trib̃lt D contribolatas 0 17 istud saerif. laudis VD1X: istud est s. 1. DlWOP haec D1WOP sunt (post hae) om. DWOP 18 pinguis V1P holocaustum. V holocultom. 0 19 contristis D1W1 20 exibentes W efficati D 22 conspecto 0 manum VO 23 sacrificrificium (sicl) Y 24 opurtuna V )

284
mensura multa prolata uideantur diuque sit protracta conlatio, pro sublimitate tamen ac difficultate materiae paucis admodum credimus disputatum.

His sancti Isaac sermonibus stupefacti potius quam repleti uespertina synaxi celebrata sopore paululum membra laxauimu3, primoque diluculo sab placito plenioris tractatus iterum reuersuri ad nostra discessimus tam de praeceptorum adquisitione quam de promissorum securitate gaudentes. excellentiam siquidem orationis nobis tantummodo praemonstratam, ordinem uero atque uirtutem, qua etiam perpetuitas eius uel adquirenda est uel tenenda, necdum nos integre percepisse illis disputationibus senseramus. [*]( 1 mensurae W1 uideatur D\' 3 ammodam OX 6 aesperitina W1 sinaxi OX paulolum W1X 6 dilucolo Y 7 praecepturum Y perceptorum D2X\' 9 ntibis V 10 adque V OP 11 est om. W 12 senseramns. Explicit conlatio abbatia iaaac prima (prima om. X: conlatio prima abb. isaac DWO) de oratione (de oratione I X) VDWOX Explicit. amen P )

285