Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ante omnia sane illud euangelicum praeceptum diligentius obseruandum est, ut intrantes in cubiculum nostrum cluso ostio nostro oremus patrem nostrum. quod a nobis ita inplebitur. intra nostrum cubiculum supplicamus, cum ab omnium cogitationum siue sollicitudinum strepitu cor nostrum penitus amouentes secreto quodammodo ac familiariter preces nostras domino reseramus.

clauso oramus ostio, [*]( 1 Ioh. 3,16 3 Gal. 1, 4 4 Rom. 8, 32 6 Esai. 53, 7 11 Gal. 1, 1 13 loh. 2, 19 18 Mt. 26, 39 22 c1. Mt. 6, 6 ) [*]( 1 hunc mundum D 2 traderet 0 5 filio] filio suo DP 7 fili D\'W 9 sicut] sunt D1 10 reeurrectione DO 13 inquid D OP 15 cunctis Dx 18 ueruntamen Dx non sicut] non snnt D1 19 carnationis WX: cnrbationis 0 curationis YD orationis P 20 sinaxin WPX celebrare D\'P 21 non snpplicat r 24 clauso OX nnbis F1 25 intra nostrum] cum intra cordis nostri W )

283
cum strictis labiis omnique silentio supplicamus non uocum, sed cordium scrutatori. in abscondito oramus, quando corde tantum et intenta mente petitiones nostras soli pandimus deo, ita ut ne ipsae quidem aduersae ualeant potestates genus nostrae petitionis agnoscere.

propter quod cum summo est orandum silentio, non solum ne fratres adstantes nostris susurris uel clamoribus auocemus et orantium sensibus obstrepamus, sed ut ipsos quoque inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat nostrae petitionis intentio. ita enim praeceptum illud inplebimus: ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.