Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cum orantes nos nulla interpellauerit haesitatio et fiduciam petitionis nostrae quadam desperatione deiecerit, sed obtinuisse nos ipsa orationis effusione quod poscimus senserimus, non ambigamus preces nostras ad deum efficaciter penetrasse. tantum enim quis exaudiri atque obtinere merebitur, quantum uel inspici se a deo uel deum crediderit posse praestare. inretractabilis namque est domini nostri illa sententia : quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et ueniet uobis.