Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et ut orationis uerae percipiatis adfectum, non meam nobis, sed beati Antoni sententiam proferam. quem ita nonnumquam in oratione nouimus perstitisse, ut eodem in excessu mentis frequenter orante cum solis ortus coepisset infundi, audierimus eum in feruore spiritus proclamantem: quid me inpedis, sol, qui ad hoc iam oreris, ut me ab huius ueri luminis abstrahas claritate? cuius etiam haec quoque est super orationis fine caelestis et plus quam humana sententia: non est, inquit, perfecta oratio, in qua se monachus uel hoc ipsum quod orat intellegit. et ut nos quoque secundum mensuram tenuitatis nostrae huic admirandae sententiae superadicere aliquid audeamus, orationis quae exauditur a domino, in quantum experti Munus, indicia proferemus.