Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ab his ergo lacrimis multum distant illae quae obdurato corde de siccis oculis exprimuntur. quas licet non penitus infructuosas esse credamus (bono enim proposito earum adtemptatur emissio, ab his praesertim qui necdum uel ad scientiam peruenire perfectam uel pristinorum seu praesentium uitiorum potuerunt ad purum labe mundari), ab his tamen qui in affectum iam transiere uirtutum nequaquam debet hoc modo extorqueri profusio lacrimarum nec exterioris hominis magno opere adfectandi sunt fletus, qui etiamsi fuerint utcumque producti, numquam pertingere illam spontanearam lacrimarum poterunt ubertatem.

magis enim supplicantis animum suis conatibus detrahentes humiliabunt atque ad humana demergent et ab illa caelesti sublimitate deponent, in qua adtonita mens orantis indeclinabiliter debet esse defixa, eamque conpellent precum suarum intentione laxata erga steriles et coacticias lacrimarum guttulas aegrotare. [*]( 1 Ps. 101, 10 8 Mt 5, 3 10 Pa. 101, 1 ) [*]( 1 cenerem F1 sicut] sunt D 2 puculum F1 poci D potum OX 3 quod 0 4 adque FP 9 discrib. DP 11 domino 0 12 distinguit V numero omisso, X2 addito: XXX, non distinguunt DOPX1 13 obdarato OX: obturato VDP quas licet] qua scilicet D\'P 17 post mandari distinguunt VDOPX1 18 transire V1P 19 exturquiri F* 20 magno opere 0: magnopere VDPXv 21 ad illam OX2v 22 potuerunt OP ubertate V enim] autem D 23 detrahentes V: distrah. DXv distraentes 0 destrah. P adque FP 24 caelisti V caeleste D\' 25 indiclin. F* 26 sterelea D1 27 coactitias D )

277