Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Haec igitur oratio licet omnem uideatur perfectionis plenitudinem continere, utpote quae ipsius domini auctoritate uel initiata sit uel statuta, prouehit tamen domesticos suos ad illum praecelsiorem quem superius commemorauimus statum eosque ad illam igneam ac perpaucis cognitam uel expertam, immo ut proprius dixerim ineffabilem orationem gradu eminentiore perducit, quae omnem transcendens humanum sensum nullo non dicam sono uocis nec linguae motu nec ulla uerborum pronuntiatione distinguitur, sed quam mens infusione caelestis illius luminis inlustrata non humanis atque angustis designat eloquiis, sed conglobatis sensibus nelat de fonte quodam copiosissimo effundit ubertim atque ineffiabiliter eructat ad deum, tanta promens in illo breuissimo temporis puncto, quanta nec eloqui facile nec percurrere mens in semet ipsam [*]( 1 Mt. 6, 13 3 I Cor. 10, 13 ) [*]( 1 temptatnri F1 2 diabolo VDPX super OP 5 quales Dl 6 modns D 11 conditur F* 12 quisqais Pv 13 aliquod D 14 pustulare F 15 incurret OX: incurrit VD 16 perfectionem plenitndinis F 20 ant propancis D 22 pducit D 23 non om. 0 24 qnam] quia (ia in ras.) V 25 adque FP 26 de] e 0 27 effadit D1 adque VOP eructuat 0 29 ipsa D )

273
reuersa praenaleat quem statum dominus quoque noster illarum supplicationum formula, quas uel solus in monte secedens uel tacite fudisse describitur, similiter figurauit, cum in orationis agonia constitutus etiam guttas sanguinis inimitabili intentionis profudit exemplo.