Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Videtis ergo qualis nobis ab ipso qui per illam exorandus est iudice orationis sit modulus et forma proposita, in qua nulla diuitiarum petitio, nulla memoria dignitatum, nulla potentatus ac fortitudinis postulatio, nulla corporeae sanitatis seu temporalis uitae mentio continetur. nihil enim caducum uult a se, nihil uIIe, nihil temporale aeternitatum conditor iDplorari. itaque magnificentiae eius ac munificentiae maximam inrogabit iniuriam, quisque his sempiternis petitionibus praetermissis transitorium aliquid et caducum ab eo maluerit postulare, et offensam potius quam propitiationem iudicis sui uilitate orationis incurret