Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Has quattuor supplicationum species ita etiam dominus exemplo suo nobis initiare dignatus est, at in hoc quoque inpleret illud quod de ipso dicitur: quae coepit Iesus facere et docere. nam obsecrationis genus adsumit cum dicit: pater, si possibile est, transeat a me calix iste, uel illud quod ex persona eius cantatur in psalmo: deus deus mens respice me: quare medereliquisti?

aliaque his similia. oratio est cum dicit: ego clarificaui te super terram, opus consummaui quod dedisti mihi ut facerem, siue illud: et pro eis sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in ueritate. postulatio est cum dicit: pater, quos dedisti mihi, [*]( 5 cf. Lac. 7, 47 19 Act 1, 1 21 Mt. 26, 39 23 Ps. 21, 2 24 Ioh. 17, 4 26 L e. 19 28 l. c. 24 ) [*]( 1 exanimis W 2 pingaedine D2W2OX: pingoidine VD1W1 pingmtndine P 8 per] p eras. in D poritate D 4 adque VOP 6 quam 0 qui P 8 consnmst W 11 quarumque X 17 quatnor V 18 nubis V 21 possibele V 22 persana Y 23 me VX: in me DWOPv et Vulg. 24 his om. 0 25 conanmani W quod) et Dt 26 sanctfico (sic) V 27 et ipsi sunt (aint m. 2) D )

265
nolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum, ut uideant gloriam meam quam dedisti mihi, uel certe cum dicit: pater, ignosce eis: non enim sciunt quid faciunt.

gratiarum actio est cum dicit: confiteor tibi pater, domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. ita pater, quia sic fuit placitum ante te, uel certe cum dicit: pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. ego autem sciebam quia semper me audis. quae tamen quattuor supplicationum genera licet singillatim ac diuerso tempore secundum illum quem conprehendimus modum idem dominus noster distinierit offerenda, tamen etiam simul ea in supplicatione perfecta conprehendi posse identidem suis ostendit exemplis, per illam scilicet orationem quam ad finem euangelii secundum Iohannem legimus eum copiosissime profudisse.

ex cuius textu quia longum est uniuersa percurri, diligens inquisitor haec ita esse lectionis ipsius serie poterit edoceri. quem sensum apostolus quoque in epistula ad Philippenses has quattuor supplicationum species aliquantum inmutato ponens ordine euidenter expressit ostenditque debere eas nonnumquam simul sub ardore unius supplicationis offerri, ita dicens: sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones uestrae innotescant apud deum. per quod uoluit nos in hoc specialius erudire, quod et in oratione et in obsecratione gratiarum actio debeat cum postulatione misceri.