Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et ideo primum proprietates ipsae sunt nominum uerborumque tractandae ac discutiendum quid inter orationem et obsecrationem ac postulationem intersit, deinde similiter perscrutandum utrum singillatim sint an pariter exhibendae, tertio indagandum utrum etiam ipse ordo qui ita est apostoli auctoritate dispositus aliquid amplius instruat auditorem, an simpliciter accipienda sit ista distinctio et indifferenter putanda sit ab illo taliter fuisse digesta. quod mihi satis uidetur absurdum. non enim credendum est aliquid transitorie ac sine ratione spiritum sanctum per apostolum protulisse. et [*]( 4 I Tim. 2, 1 ) [*]( 1 angustias W1 2 haebit. Y ebetudo 0 4 quatripertita D 8 opsecr. X 9 signitnr V 10 hęc 0 13 utpote ex ntpota W num 0 (post puta) 14 seu gratiaram ... 15 orationes om. Y acciones W 15 alias nero orationes om. WlP alius orationes W* 16 nero postul. VWP autem post OXv post. D alius uero grat P 17 scilecit V qua V2OP 18 profecit Dl0 21 puatul. F1 22 an] ac D 25 accepienda V 27 tranBitoreae V transitoriae VWOP )

261
idcirco eodem quo coepimus ordine, prout dominus donauerit, singula retractemus.