Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ante conditionem huius uisibilis creaturae spiritales caelestesque uirtutes deum fecisse, quae pro hoc ipso quod scirent se ad tantam beatitudinis gloriam beneficio creatoris ez nihilo fuisse productas perpetuas ei gratias referentes indesinenter eius laudibus inhaererent, nemo fidelium dubitat.

nec enim existimare debemus creationis et opificii sui principia ab huius mundi constitutione deum primitus inchoasse, quasi [*](11 Gen. 1, 31 ) [*](2 apnt OP 3 plurimus V apat DOP proferemus D1PX : proferimus YD\'WO 4 forsitam DlW 5 praeiadicat scripsi: praeiudicant codd. v 6 illaa V habeatur W: habeantur rell. v media WOPX 8 collegi D1 manefeetis Dx 9 conprobantur W 0 10 confiteatnr D\' 11 ocribt. 0 12 enim] uero D 13 malitiae Ov: militiae rell. 16 adqae VP 17 eondederit D1 18 possent 0 20 scribt. OX 22 dens D\' 24 deferentes 0 25 eias] ei D\' dubitant D\' 26 extimare 0 27 incoasse W inquoasse 0 )

223
in illis anterioribus atque innumeris saeculis ab omni prouidentia et dispensatione diuina fuerit otiosus, ac tamquam non habens in quos bonitatis suae exerceret beneficia solitarius atque ab omni munificentia alienus fuisse credatur. quod de illa inmensa ac sine principio et inconprehensibili maiestate satis humile est incongruumque sentire, ipso domino de illis potestatibus haec dicente: quando facta sunt simul sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei.

qui ergo intersunt creationi siderum, ante istud principium in quo factum dicitur caelum et terra creati fuisse manifestissime conprobantur, quippe qui pro istis omnibus uisibilibus creaturis quas uidebant ex nihilo processisse creatorem magna uoce referuntur et admiratione laudasse. ante istud ergo temporale principium, quod a Moyse dicitur quodque mundi huius secundum historicum, immo Iudaicum sensum signat aetatem (saluo scilicet nostro sensu, quo nos interpretamur omnium rerum Christum esse principium, in quo omnia creauerit pater secundum illud: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil), ante istud, inquam, Geneseos temporale principium omnes illas potestates caelestesque uirtutes deum creasse non dubium est.

quas apostolus per ordinem dinumerans ita describit: quia in Christo creata sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue angeli sine archangeli, sine throni siue dominationes, siue principatus sine potestates. omnia per ipsum et in ipso creata sunt.