Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Absit ergo ut deum quicquam creasse confiteamur quod substantialiter malum sit, dicente scriptura: omnia quae fecit deus, bona ualde. si enim a deo tales isti creati sunt uel ad hoc facti, ut hos malitiae gradus teneant ac semper deceptionibus et ruinis hominum uacent, contra praedictae scripturae sententiam infamabimus deum uelut creatorem atque inuentorem malorum, quod scilicet pessimas uoluntates ac naturas ipse condiderit, ad hoc eas creans, ut semper in nequitia perseuerantes numquam transire possint in bonae uoluntatis adfectum. hanc igitur rationem diuersitatis huius traditione patrum de sanctarum scripturarum fonte percepimus.